Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.12.1 Cic. Fam. 16.12.5 (English) >>Cic. Fam. 16.12.6

16.12.4 Romae senatus haberi possit. id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur) ; sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus. sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse. dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo. videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva. maximam autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit. reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur.

16.12.5 ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est.

haec tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam. 16.12.6 ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. quem omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime. tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. quod non mirabar ; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. cura ut valeas. iiii K. Febr. Capua.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.12.1 Cic. Fam. 16.12.5 (English) >>Cic. Fam. 16.12.6

Powered by PhiloLogic